IOHANNES Rokyzana

IOHANNES Rokyzana
IOHANNES Rokyzana
Legatus Bohemorum, ad Conc. Basil. postea Archiep. Pragensis constitutus, vir ingenio acer et facundus, Papam Antichristum esse, asserebat. Multandus a Sigismundo, latebras quaesivit. Calixtinorum dein caput, Taboritanis excidium molitus est. Proin hi Ordinem atque Consistorium Lhotae (quae vox liberntionem notat) prope Richnoviam erexêre, Fratrum nomine sumpto. A. C. 1457. Primus Unitatis huius fundator erat Greg. vulgo Rzehorz, sororis
Rokyzanae nepos: Quia vero Rokyzana rogatus, praeesse secessioni nolebat; ex Martini Lupacii, Rokyzanae suffraganei, consilio e 60. virorum numero, post ardentes preces et ieiunia 9. exemêrunt, ac ex iis rursus per 12. chartulas tres Senior es elegêrunt; voce caelitus auditâ Best ma wule, ess mea voluntas. In hos Rokyzana, quasi spretus esset, saeviens, dum adstitit cruciatibus Greg. illius admiratus constantiam, lacrimabundus, fortunam cruciati fua velle permutare, professus est. Camerar. in Hist. Fr. Lasicius, etc. Cum vero videret, vana spe Praesulatus Pragensis se eludi, denuo in Papam detonare, ac secessionem ab Ecclesia Rom. et unionem cum Graecis, moliri coepit. Unde nova Taboritis spes, Rokyzanam, tamquam alterum Hussum, venerantur. Sed, sive periculi metus, s. ambitio Archiepiscopalis illum absterruit, impetravit saltem Taboritis liberum in Montatais Silesiae vicinis habitandi locum, a Georg. Rom. A. C. 459. quo tamen mox item contra miseros inflammato, illi in speluncas compulsi sunt et loca deserta, ut dicemus in voce Iamnis: Moriturus tandem Georg. Podiebradium Regem secum ad tribunal Dei citavit, A. C. 1471. altero mense sequutum, ut videre est apud Cl. Hottingerum Sec. XV. Eius sepulchrum. postquam nuperis turbis Bohemicis frustra diu quaesiissent hostes, tandem A. C. 1630. humaturi Lucam Iesuitam, in profundissimo loco lateritium stratum quoddam, et sub eo cariosa ossa, cum duobus calicibus, altero aeneo, altero cereo incorrupto, particulamque panni Damasceni, de Sacerdotali casula invenêrunt. Ioh. A. Comen. in Ann. Fr. m. s.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • CZASLAVIA — urbs Bohemiae satis ampla, ad Crucimcam amnem, in qua Iohannes Zisca, Hussitarum Dux, sepultus est, 3. leuc. German. a Caurzima, 4. a Chrudima, Baudrand. Hîc, ut dictum, Zilca Hussitarum famosus Dux, et Rokyzana, sepulti fuerunt: quorum prioris… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”